[191] EPISTOLA XCI.

Humanissimo, Doctissimo, Prudentissimoque Viro ac Dom.

HENRICO GERDOU

Lubecensi; Domino & Amico suo unice colendo,

Lubecam.

S. P.

Literas tuas, Vir Prudentissime, una cum meis Collectaneis, ita ut a vobis ea colligata & obsignata erant equidem Septembris hujus die XIII. Stylo novo accepi in praesentia D. Licentiati IOANNIS BENNONII a cive vestro D. IOANNE ALDEKIRCHEN. Quibus inspectis equidem non parum sum turbatus, primum enim ex Thuringicis, ut & ex Belgicis non parum desidero. Deinde IANI hic nihil comperio. Quod si ergo IANUS meis de suo nihil addidit, miror unde tanta fuerit operae IANI jactatio. Quod si autem ea quae IANO vindicatis istic retinetis, ut ex literis tuis mihi colligere videor, magis miror vos requirere conditionem voluntatis meae in edendo opere toto, quam mihi hactenus liberam non relinquitis: Quam enim conditionem ego editionis liberam vel accipere vel dare possum, cum ignorem, quantum IANO debeatur. Nam si ille non propria conscripsit, sed mea descripsit, quam editionem ego moliar, qui excussis granis spicas vacuas recipio? Cupio igitur ut primo quoquo nuncio, mihi clarius explicetis, quid & quantum sit, id quod IANI titulo illic vobis retinetis. Bene vale, Vir Prudentissime, & quam primum poteris responde. Coloniae XXVIII. Die Septembr. Anno MDXCIV.

Tuus ex animo

SUFF. P. L.

U. I. C. Canonicus ad SS. Apostolos, Hist. Fris.